De compositione vero thymiamatis sancti locutus est Dominus ad Moysen dicens: Sume tibi aromata stactem, et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, et in tenuissimum pulverem contundes ea. Onycha fertur esse ostreola parvula suave redolens, magnitudine humani unguis, unde, et onycha dicitur, quia onyx Graece unguis dicitur. Stacten est gummi, quod fluit de myrrha, quod et myrrha dicitur. Galbanum vero succus est ferulae, et nascitur in Syria optimum, cartillaginosum scilicet, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Ferula quoque, quae et foeniculum, in gargano nascitur, cujus succus vilior est. Thus vero lucidissimum optimum, quod masculum dicitur, quia instar humani testiculi rotundum est. Dicitur etiam Libanum a Libano monte Arabiae, in quo nascitur arbor thuris, ad aceris qualitatem perplexo, et intorto vimine. Ex his quatuor fiebat pulvis thymiamatis sancti, prohibuitque Dominus talem fieri compositionem in usus hominum, quod si quis simile faceret, ut odore ejus frueretur, periret de populis suis. Inde est quod in Ecclesia non datur odor thuris benedicti sponso et sponsae. Inde etiam est quod oblato thure benedicto super altare, si descendat thuribulum ad clericos in choro, vel ad laicos, aliud thus sine benedictione ponendum est, et hominibus offerendum